PENINIM

PENINIM
PENINIM
vox Hebr. Gap desc: Hebrew, Proverb. c. 3. v. 15. Est pretiosior τοῖς Peninim, c. 8. v. 11. Melior est sapientia τοῖς Peninim. c. 20. v. 15. Aurum et Peninim abunde sunt, sed labra erudita sunt rara suppellex, notat Margaritas, Chaldaeo, et R. Salomoni ad l. Prov. c. 8. Et certe ad penin, alludit πίννα, pinna, conchae margaritiferae nomen, in usu, apud Graecos et Romanos. Vide Athenaeum l. 3. Plin. l. 9. c. 35. Alios. Unde πίννινος λίθος, pro margarita, in Graeca versione Esther. c. 1. v. 6. et πίννινον ἔριον, pinnina lana, passim pro lana seu bysso, quae ex pinna educitur. Indidem Veteres πιννικὸν vel pro ipsa piuna sumunt, vel potius pro margarita: nam ex πίννα vel πίνα, quod animalis nomen est, primo fit πινικὸν, 1. e. margarita, deinde adiectivum πινίκιος, unde πινίκιον κόγχον, apud Arrianum, pro concha margaritifera. Dein, Iobi c. 28. v. 15---19. ab argento et auro undecumque allato et gemmarum multis specibus, videmus Peninim distingui: adeoque hôc nomine omnes gemmas significari, quod quidam contendunt, falsum. Sed neque est gemmae certa species, cum gemmarum quidem nomina Seriptura in singulari numero soleat efferre, Peninim vero non nisi in plurali usurpet. Nempe in annulis et in ornatu quottidiano, fere singulae gemmae adhibentur; at margaritae, in torquibus et monilibus, plures conseri solent: quod iam olim in usu fuisse, apud Orientis Populos, testantur Scriptores vetustissimi. Theophrastus de Indis et Rubri maris incolis, Ποιοῦσι δὲ ἐζ ἀυτοῦ τοὺς πολυτελεῖς ὅρμους, Ex ea (margarita) faciunt, pretiosa monilia. Chares Mitylenaeus Rer. Alex. l. 7. de Medis et Persis, Κατασκευάξουσι δὲ ἐξ ἀυτῶν ὁρμίσκους τε καὶ ψέλλια, περὶ τὰς χεῖρας καὶ τοὺς πόδας, Ex iis monilia et armillas adornant, circa manus et pedes. Quem morem, post Lydiam victam Croesumque, apud eos inolevisse, tradit Ammian. l. 23. fin. Atque haec causa est, cur in margaritae descriptione Kimchius, inter coetera, margaritam perforari dicit, et plures eius generis lapillos simul conseri: cuiusmodi consertas margaritas Auctor Chron. sec. Templi, fila bedolach, Romani filum aut linum aut lineam, appellabant. Hieronymi Vita Pauli Erem. Qui unô filô villarum insuunt praedia: Pro eo quod Tertullian. de Hab. mul. Uno lino decies sestertium inseritur, ait. Neque aliud linea dives, inter ludorum missilia, apud Martialem l. 8. Epigr. 78. v. 7.
Omnis habet sua dona dies, nec linea dives
Cessat, et in populum multa rapina cadit.
De quo loco vide Turnebum Adversar. l. 29. c. 9. et Salmas. in Solm. p. 921. Eandem vero interpretationem Iobi verba c. 28. v. 18. Et extractio sapientiae, prae Peninim, scil. quaerenda: egregie confirmant. His enim alluditur admodum, quô vel conchae vel margaritae e fundo maris extrahuntur. Et conchas quidem Veteres duplici ratione extrahebant: Primo urinando et per κολύμβησιν, dequa, praeter alios. Isidorus Characenus agens, circa Insulam Persici maris, margaritis fertilem, casas exstrui dicit, ex quibus ad ulnas viginti in mare prosilientes non nisi duas referre conchas, nempe quâque manu singulas. Addit, in magno versari periculo, qui margaritas ita venantur, quia si in hiantem concham rectâ manum indiderint, illa clauditur protinus et urinatorum digiti saepe sic abscinduntur, ut cruciatu statim intereant: at qui a latere conchae manum subiciunt, ἰαδίως τοὺς κόγχους ἀπὸ τοῦ λίθου ἀποσπῶσιν, facileconchas ex saxo extrahunt. Quod respiciens Manilius Astronomic. l. 5. ubi de Margaritarum urinatore.
Cumque suis domibus cunchas valloque latentes.
Protrahit immersas: ait.
Uberius de hac piscandi ratione Lud. Vartomannus Navigat. l. 3. c. 2. ubi de Insul. Persidis ad quam margaritae leguntur: Sunt ibi, inquit, nonnulli, qui (margaritarum) piscatu victum quaeritant. Hi vecti cymbis in mare iactum faciunt praegrandis saxi dependente fune, idque fit ab gemina cymbae parte, ut, utrimque iactis in profundum lapidibus, constabiliri navis, non aliter, quam si in anchoris foret, possit. Firmatâ suô pondere cymbâ, alius, cui id munus obtigit, in aequor iacit funem saxô dependente: In navi media alius, manticâ in pectus tergumque dependente, alligato pedibus lapide, se vibrat in pelagus subtusque aquas urinantium more natat, actusque in profundum ad passus quindenos, tantisper urinat, donec legerit conchas, in quibus delitescunt margaritae: collectas manticae indit, lapidemque protinus, quô pedes gravabantur abicit funique innixus in superiora evadit. Hector Boethius, quô loco agit de margaritarum piscatione, in Scot. piscantes id maxime observare refert, ut primô attractu testas coniunctas arctissime detineant, protinus illis alioquin unionem evomituris etc. Alter conchas expiscandi modus fuit, per retia, olim apud Indos in multo usu, circa Perimudam insul. de quo multa Aelian. l. 15. c. 8. Summa est, quô tempore Bactris imperabat Eucratides, Soran, Regii generis
virum, Perimudam Indiae urbem et insulam tenuisse, cuius incolae Ichthyophagi conchas margaritiferas retibus in orbem circa littus expansis capiant. Has esse ςτρομβοειδεῖς, gregatim natare, et aeque, ac apum examina, Regem habere, cum colore tum magnitudine praestantem, quô captô coeteras duce orabatas facile capi, ac proin piscatores plus operae in illo capiendo impendere. Vide Plin. l. o. c. 38. Solin. c. de Taprobane, Alios. Etiam Patrum nostrorum aevo, a Petro Matyritae memoriae traditum est, Dec. 3. c. 2. Novi Orbis Regulos retia et piscaria, concharumque margaritas gignentium littora pro praediis habuisse etc. Margaritarum vero e conchis extractionem quod attinet, illam quandoque non fieri sine vi, docet idem Plin. l. 9. c. 35. Grassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt, nec iis avelli queunt, nisi limâ, quibus una tantum et facies et ab ea rotunditas, aversis planties, ob id tympana appellantur. Quô manifeste Iob alludere videtur, quum operam, quae in sapientiae comparatione insumitur, vocat attractionem l. c. indigitans, rem esse plenam laboris, sed quae cum semel ex animi voto successit, insumptae operae non paenitet. Neque id praetereundum, quod tam in Iobo, quam in Proverbiis, recensentur Peninim, una cum auro et gemmis rebusque pretiosissimis. De Margaritis namque Plin. loc. cit. Principium ergo culmenque omnium rerum pretii margaritae tenent: Et margaritas longe pluris aurô aestimâsse Persas et Indos, testatur Chares Mitylenaeus. Quae tamen certo definiri non possunt, cum non sit margaritis omnibus idem pretium, atque in iis candor et magnitudo et orbis, et laevor et pondus, pretium immensum augeant. Unde apud Suetonium Caesar. c. 50. Servillae sexagies sestertium margaritam mercatus esse legitur: et centies sestertium se cenaturam, professa est Cleopatra. Ut non sit, quod miremur rem a CHRISTO traditam, mercatoris etiam opulenti censum universum absumi in unius margaritae coemptione. Matth. c. 13. v. 45. 46. Hinc Manilius l. 5.
Censibus aequantur conchae, lapidumque nitori
Vis usquam est locuples, oneratur terra profundo, etc.
Neque tamen margarita res rara est: unde Salomo Proverb. c. 20. v. 15. copiae Peninim meminit. Circa solam namque insul. Baharain, de qua supra, locorum incolae, totô Iuliô atque Augustô mensibus, margaritas ducentis cymbis, quandoque etiam trecentis expiscantur, pretiumque earum, quae quotannis inde educuntur, quingenta ducatorum milia superat. Sed et alia Maris Persici loca, ut Catipha, Iulpha, Camaron, margaritis celeberrima sunt. Sic in Arabiae et Indiae littorum pluribus locis πιννικοῦ κολυμβήσεις describunt Arrian. et Ptolemaus. Sed quae alii sparsim habent, Chares in unum colligens, margaritas capi dicit, κατὰ τὴν Ι᾿νδικὴν ςθάλαςςαν, ὡσαύτως δὲ καὶ κατὰ τὴν Α᾿ρμενίαν καὶ Περσικὴν καὶ Σουσιανὴν, καὶ Βαβυλωνίαν, in mari Indico et iuxta Armeniam (Bochartus scribit Carmaniam) et Persidem et Susianam et Babyloniam. Praeter quae loca, multô plura unionibus fecunda detexerunt recentiorum navigationes: e quibus pauca haec addemus. Americus, circa secundae navigationis finem, gentis ignotae in America meminit, a qua 119. unionum marchas seu selibras, quadraginta circiter ducatis comparaverit. Idem conchas nonnullas memorat, in quarum una 130. margaritas repererit; cum 20. solum in una procceari Veteres crediderint, apud Aelian. Histor. l. 10. c. 13. Petrus quoque Martyr Dec. 3. c. 1. Tumaccum Regulum narrat, cum Hispanos tanti facere uniones animadvertisset, suis ut ad piscationem se accingerent imperâsse, qui quartô die regressi, libras octunciales unionum duodecim attulerint, etc. Hactenus itaque apparet, Peninim Hebraeorum margaritas esse. Nec obstat, quod rubere dicuntur Thren. c. 4. v. 7. cum margaritarum candere sit maxime proprium, atque in iis aliis colores non solum infrequentes, sed et vitiosi sint. Namque Hebraeorum etsi Gap desc: Hebrew etsi rubere proprie significet, aliter tamen sumi potest, aeque ac Latinum rutilare, quod saepe nihil quicquam quam splendere est. Unde Philoxeni Glossae, λάμπω, niteo, splendeo, rutilo. Et Virg. Aen. l. 8. v. 529.
Arma inter nubem caeli regione serenâ
Et caelo rutilare vident.
Passimque in Poetis, rutilare dicuntur Sol et Luna, splendoris, non rubedinis, quae in illis vix apparet, ratione. Quô exemplô ab iisdem purpurea vocantur, quaesunt eximii candoris, ut nix et cycni: eo quod utrique colori, candido et purpureo, id commune est, ut admixi luminis habeant multum. Albinovanus in Maecenatis obitum,
Brachia purpureâ candidiora nive.
Horatius ad Venerem l. 4. Od. 1. v. 10. 11.
Pauli, purpureis ales oloribus
Comessabere Maximi, etc.
Imo, quod maximopere huc facit, illud ipsum verbum, quod Hebr. rubere esse diximus, Arabice candere, significat; hinc illis Adamo, de camelo et iumento quovis, est maxime candidus, etc. Itaque Propheta l. c. Nazaraeos (quô nomine intelligit Bochartus populi Principes et Magnates) ante captivitatem Babylonicam, in boni habitus argumentum, superâsse indigitat candoris quasi lumine, nivem et lac et margaritas; quas etiam a candoris luce et splendore nomen habere multi putant, quia μαίρειν et μαρμαίρειν splendere est et μαρμαρυγὴ splendor. Conferunt autem margaritae candorem alii cum argento, alii cum piscium oculis, apud Androsthenem: Et in candore ipso, ait Plin. loc. cit. magna differentia. Clarior in Rubro Mari repertus. Indicus specularium lapidum squamas assimilat --- summa laus coloris est, exaluminatos videri, nempe a liquidi aluminis colore, cuius probatio apud eundem est, Ut sit limpidum, lacteum, sine offensis fricantium, cum iginiculo quodam coloris, etc. Plura hanc in rem vide apud Bochart. Hierozoic. Part. poster. l. 5.
c. 6. et. 7. ut et hîc passim in vocibus, Margaritae, Perla, Unio etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MIVḤAR HA-PENINIM — (Heb. A Choice of Pearls ), an ethical work consisting of a collection of epigrams, usually attributed to solomon b. judah ibn gabirol . It was believed that Gabirol made the collection in preparation for composing his small ethical work, Tikkun… …   Encyclopedia of Judaism

  • PERLA — vulgare vocabulum, Latin. Margarita, item Unio. Matth. Paris et Matth. Westmonaster. A. c. 1255. Et er at quidam lapis pretiosus, qui vulgariter dicitur Perla. Iac. de Vitriaco Histor. Orient. l. 3. In auro et argento, perlis et pomis ambrae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Zohar — For the village in southern Israel, see Tzohar The Zohar ( he. זהר, lit Splendor or Radiance ) is widely considered the most important work of Kabbalah, or Jewish mysticism. It is a mystical commentary on the Torah (the five books of Moses),… …   Wikipedia

  • Bus stop — For other uses, see Bus stop (disambiguation). Bus shelter for the RIT system in Curitiba, Brasil A bus stop is a designated place where buses stop for passengers to board or leave a bus. These are normally positioned on the highway and are… …   Wikipedia

  • CORAL — The ancients regarded coral as wood, because of its tree like appearance. Only at the beginning of the 18th century was it discovered to belong to the animal kingdom and to consist of the skeletons of marine polyps. Stone corals, found mainly in… …   Encyclopedia of Judaism

  • GABIROL, SOLOMON BEN JUDAH, IBN — (c. 1021–c. 1057; Ar. Abu Ayyub Sulayman ibn Yahya ibn Gabirul; Lat. Avicebron), Spanish poet and philosopher. His Life The main source of information on Ibn Gabirol s life is his poems, although frequently they offer no more than hints. A number …   Encyclopedia of Judaism

  • SHAMIR, MOSHE — (1921–2004), Hebrew author. Shamir was born in Safed and raised in Tel Aviv. He was a member of the ha shomer ha Ẓa ir movement and held a position on its national board. From 1941 to 1947 he was a member of kibbutz Mishmar ha Emek, and in 1944… …   Encyclopedia of Judaism

  • Равницкий, Иошуа Хоиа — писатель; род. в 1859 г. в Одессе, где живет и поныне (1912); воспитывался в местном иешиботе. В литературе Р. дебютировал рядом статей в кенигсбергском "Ha Kol", затем сотрудничал в разных еврейских изданиях, где большинство статей… …   Большая биографическая энциклопедия

  • Рейфман, Яков — Яков Рейфман. ученый; род. в дер. Лагове при Опатове (Радомской губ.) в 1818 г., ум. в 1895 г. в Щебржешине. Получил традиционное воспитание. Пилпулистический метод, по которому Р. проходил Талмуд, не удовлетворил любознательного юноши, и Р. с… …   Большая биографическая энциклопедия

  • Moshe Alshich — Alshich s grave in Safed Moshe Alshich, also spelled Alshech, (1508–1593, Safed), known as the Alshich Hakadosh (the Holy), was a prominent rabbi, preacher, and biblical commentator in the latter part of the 16th century …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”